The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 22 › Luke 22:31

Luke 22:31

Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: + 22.31 Ait autem Dominus. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas, etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem æstibus anhelat malitiæ. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the Lord said, Simon, Simon, behold, Satan hath desired to have you, that he may sift you as wheat:

In Context

30ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. + 22.30 Et sedeatis super thronos. Hæc mutatio dextræ Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim. Per duodecim, non duodecim personæ, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur.

32ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. + 22.32 Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ.

Read all of Luke 22

Cross References

Job 2:1Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus, + 2.1 Factum est autem, etc. Unde venis? GREG. in Job l. 3. Hoc non ut prius, etc., usque ad qui minuere voluisti, profectui servisti.

Amos 9:9Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.

Luke 10:41Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, + 10.41 Et respondens. Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Martha, Martha. Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendæ intentionis, ut audiret attentius.

1 Peter 5:8Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: + 5.8 Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 22:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 22:30Luke 22Luke 22:32 →