The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 14 › Matthew 14:8

Matthew 14:8

At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And she, being before instructed of her mother, said, Give me here John Baptist’s head in a charger.

In Context

7unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo. + 14.7 Cum juramento. Ad hoc forte juravit ut occasionem pararet, qua videretur facere invitus quod faciebat spontaneus. Non enim hoc implesset de aliquo amato, quod implevit de propheta: quod et ante fecisset, si excusabiliter posset. BEDA. Si quid nos forte incaute jurasse contigerit, etc., usque ad nec aliquid culpæ se tali perjurio contraxisse doluit. ISID. Non est conservandum sacramentum quo malum incaute promittitur, velut si, etc., usque ad tolerabilius enim est non implere sacramentum, quam manere in stupro.

9Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. + 14.9 Constristatus. Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis pœnitentia videlicet Pharaonis.

Read all of Matthew 14

Cross References

Numbers 7:19acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: + 7.19 Phialam argenteam habens septuaginta siclos, etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quæ spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis. RAB., in Num., tom. 2. Phiala prius de vitro facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est.

1 Kings 18:4Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.

1 Kings 19:2Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.

2 Chronicles 22:2Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: et nomen matris ejus Athalia filia Amri.

Proverbs 1:16pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. + 1.16 Ad malum currunt. Non solum quod facturi, sed quod pro factis passuri. Nam quanto ad facinus implendum properant, tanto ad pœnam pro facinore tolerandam propinquant.

Mark 6:24Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 14:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 14:7Matthew 14Matthew 14:9 →