Matthew 14:9
Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. + 14.9 Constristatus. Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis pœnitentia videlicet Pharaonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8At illa præmonita a matre sua: Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
Cross References
Judges 11:30votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, + 11.30 Si tradideris filios Ammon. AUG., ibid. Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: heu me! filia mi impedisti me, etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiæ figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiæ figurata est, cui dicitur: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace Luc. 7.. AUG., quæst. 49. De Jephte filia solet esse magna quæstio, etc., usque ad ut omnia quæ post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur. ID. Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat. ISID., in Jud., tom. 5. Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judæorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanæ salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Isræl obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob, quod scilicet sacramentum religionis in carnis suæ passione pro salute humani generis expleret. Hæc ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.
Judges 21:1Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem. + 21.1 Juraverunt quoque filii Isræl in Maspha, etc.
1 Samuel 14:24Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa: adjuravit autem Saul populum, dicens: Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem:
1 Samuel 14:39Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
1 Samuel 25:32Et ait David ad Abigail: Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
2 Kings 6:31Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.