The Bible Software
bible.software › Mattheum › Mattheum 15 › Mattheum 15:11

Mattheum 15:11

Non quod intrat in os, coinquinat hominem: sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. + 15.11 Non quod intrat. Nihil est extra hominem quod interius inquinet, nec idolothitum in hoc quod Dei creatura est; uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, cum in discernendis cibis religio putetur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Not that which goeth into the mouth defileth a man; but that which cometh out of the mouth, this defileth a man.

In Context

10Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.

12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei: Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt? + 15.12 Tunc accedentes. Pharisæorum magna est religio in cibis, qui audito verbo hoc scandalizati sunt, id est, indignati sunt. Scandalizati sunt. Græce, nos offendiculum vel ruinam vel impactionem pedis possumus dicere. Unde: Qui scandalizaverit aliquem, id est, occasionem ruinæ dederit.

Read all of Mattheum 15

Cross References

Psalms 10:7Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. + 10.7 Pluet super. Quid malis reddat ostendit 1

Psalms 52:2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1

Isaiah 37:23Cui exprobrasti? et quem blasphemasti? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum? ad Sanctum Israël.

Isaiah 59:13Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.

Matthew 12:34Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.

Mark 7:15Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem. + 7.15 Nihil est extra, etc. BEDA. Nec idolothytum in quantum cibus est, in quantum Dei creatura est, sed dæmoniorum invocatio hoc facit immundum. Unde: Non potestis bibere calicem Domini et calicem dæmoniorum I Cor. 10.. Judæi se partem Dei jactant, communes cibos vocant, quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et hujusmodi animalia, quæ ungulam non findunt, nec ruminant, nec squamosa in piscibus sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 15:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 15:10Mattheum 15Mattheum 15:12 →