Matthew 12:34
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. + 12.34 Progenies viperarum, etc. Ostendit eos malam arborem: et fructus afferre blasphemiæ. Ex abundantia. Homo sæpe fallitur, qui pensat cor ex ore, et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit judicat. Illi ergo ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 24:13Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te: manus autem mea non sit in te.
Psalms 52:2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1
Psalms 64:3Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. + 64.3 Exaudi orationem meam. CASS. Prius facit quod a cæteris faciendum dicit, scilicet, exaudi. Omnis caro. AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminæ, docti, indocti, pueri, senes. 1
Psalms 120:2Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum et terram. 1
Isaiah 32:6stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
Isaiah 59:14Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et æquitas non potuit ingredi.