Matthew 15:22
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei: Miserere mei, Domine fili David: filia mea male a dæmonio vexatur. + 15.22 Clamavit, etc. Per fidem clamat, unde, novit vocare filium David, Christi incarnationem confitens. Rogat pro filia, id est, pro populo suo nondum credente, ut ipsa fraude diaboli absolvantur. Vel, filia est anima vel conscientia cujuslibet intra Ecclesiam diabolo mancipata, pro qua mater Ecclesia rogat, vel ipse homo pro fœdata conscientia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 6:2[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. + 6.2 Domine, ne in furore. BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana, ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere. 1
Ezekiel 3:6neque ad populos multos profundi sermonis et ignotæ linguæ, quorum non possis audire sermones: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te:
Matthew 3:8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. + 3.8 Facite ergo fructus dignos. BEDA. Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quæ sentit, sentiens quærit sanctitatem.
Matthew 9:27Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo cæci, clamantes, et dicentes: Miserere nostri, fili David. + 9.27 Transeunte. Id est, de domo principis in tuam domum. Domus principis Synagoga est, sua domus cœlestis Jerusalem. Duo cæci, etc. Duo cæci, duo populi inscii, etc., usque ad idem factum, sed aliud simile.
Matthew 20:30et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. + 20.30 Et ecce duo cæci. De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimæ erat miseriæ. Cæcus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimæus Thimæi filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii prædicavit Judæis, exiens duos, quia post resurrectionem Judæis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.
Mark 7:25Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. + 7.25 Mulier enim. Marcus dicit Dominum fuisse in domo, cum venit ad eum mulier. Matthæus dicit quod clamat post nos Matth. 15.. Per quod innuit quod post ambulantem preces emiserit. Venit ergo ad eum mulier in domum, sed quia Matthæus ait: Non respondit ei verbum, dedit intelligere quod ambo tacuerunt, et cum silentio ingressi sunt. Et ita cætera contexuntur, quæ in nullo dissentiunt. HIER. Mulier est mater nostra Romana Ecclesiæ. Nata, dæmoniaca occidentalis barbaries, cujus fides fecit de cane ovem. Micas intellectus quærit, non panem infractum litteræ cupit. BEDA. Mulier gentilis, sed cum fide ad Dominum veniens Ecclesiam significat de gentibus collectam, quæ pro filia, etc., usque ad qui priscas suæ perfidiæ mansiones relinquunt, atque in domum Dei, id est Ecclesiam, pia se devotione transferunt.