Mattheum 15:23
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes: Dimitte eam: quia clamat post nos. + 15.23 Qui non respondit. Non de superbia, sed ne sit contrarius sententiæ suæ: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Unde vitat calumniam Judæorum, gentium autem salus, passionis et resurrectionis tempori servatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
Lamentations 3:8Ghimel Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
Mark 10:47Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. + 10.47 Qui cum audisset. Populus gentium audita fama Christi, cujus particeps quærebat fieri, contradicebant multi, primo Judæi post etiam gentiles, ne illuminandus sanandusque mundus Christum invocaret, nec tamen ad vitam præordinatos æternam poterat impugnantium furor prohibere. Fili David. HIER. Per merita patriarcharum illuminatur Judaicus populus, cui adest misericors Deus et miserator illuminans cæcos et erigens elisos.