The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 16 › Matthew 16:13

Matthew 16:13

Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? + 16.13 In partes Cæsareæ Philippi. Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis? Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When Jesus came into the coasts of Caesarea Philippi, he asked his disciples, saying, Whom do men say that I the Son of man am?

In Context

12Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum.

14At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. + 16.14 Alii Joannem Baptistam. Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.

Read all of Matthew 16

Cross References

Daniel 7:13Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus cæli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit: et in conspectu ejus obtulerunt eum.

Matthew 9:6Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. + 9.6 Tunc ait paralytico. Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. Surge. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.

Matthew 12:32Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. + 12.32 Et quicunque. AMBR. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis meæ, purum hominem vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit. Qui autem. Gratiam sancti Spiritus qua pœnitentia inspiratur et ad congregationem reditur, non cognoscens impœnitenti corde permanserit: cum hoc jam non sit humanum, sed diabolicum, irremissibile erit. Neque in hoc sæculo. Quædam enim culpæ in hoc sæculo laxantur: quædam vero (parvæ scilicet) etiam in futuro. Quæ quidem post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita, ut ibi dimittantur, promeruit. Neque in futuro. Quia sunt quædam levia, quæ si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur, si digni sunt.

Matthew 13:37Qui respondens ait illis: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.

Matthew 15:21Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. + 15.21 Et egressus, etc. Relictis calumniatoribus intra fines Tyri et Sidonis, ut filiam liberaret, et per fidem gentilis feminæ perfidiam Scribarum argueret. Relictis calumniatoribus significat quod post resurrectionem relicturus esset perfidiam Judæorum, per prædicationem iturus ad gentes.

Mark 8:27Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? + 8.27 Quem me dicunt? Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis hæsitare putentur. Unde Petro secundum Matthæum dicit: Caro et sanguis non revelavit tibi Matth. 16., id est doctrina hominum. Homines. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiæ ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: Vos vero, etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 16:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 16:12Matthew 16Matthew 16:14 →