Matthew 9:6
Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. + 9.6 Tunc ait paralytico. Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. Surge. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.
Matthew 8:20Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. + 8.20 Vulpes foveas habent. Quasi dicat: Quid me propter lucra sæculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. Filius autem hominis non habet, etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa.
Mark 2:7Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? + 2.7 Quis potest dimittere. ID. Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent.
Luke 5:21Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? + 5.21 Quis potest dimittere? Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.
John 5:21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. + 5.21 Sicut enim Pater suscitat. Incipit ostendere quod Filius secundum quod æqualis est Patri, faciat, scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei, id est Filio. Sic et Filius. AUG. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Judicat autem et suscitat corpora, etc., usque ad hæc causa redditur, quia Filius hominis est.
John 17:2sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.