Matthew 16:5
Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. + 16.5 Obliti sunt panes accipere. Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisæorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when his disciples were come to the other side, they had forgotten to take bread.
In Context
Cross References
Mark 8:13Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum. + 8.13 Ascendit navim. ID. Septem sportis modo impletis, statim ascenderunt in naviculam, et venerunt in fines Magedan, et ibi navigantibus dictum est quod caverent a fermento Pharisæorum et sadducæorum. Sed Scriptura dicit quod obliti sunt panes tollere, in quo ostenditur quod modicam curam carnis haberent intenti Domini præsentiæ.