Matthew 16:4
Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. + 16.4 Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Hosea 4:17Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.
Matthew 15:14Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. + 15.14 Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..
Mark 8:12Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. + 8.12 Si dabitur. AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit.
Luke 11:29Turbis autem concurrentibus cœpit dicere: Generatio hæc, generatio nequam est: signum quærit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. + 11.29 Cœpit dicere. Quidam calumniabantur opera ejus, quibus hucusque respondit. Alii tentantes, signum quærebant de cœlo, et illis hic respondet. Signum quærit et signum non dabitur illi, etc. Discipulis signum dedit divinitatis, et prius transfiguratus in monte, et postea ipsis videntibus sublevatus in cœlum. Sed incredulis de inferiori humanitatis passione.
Acts 18:6Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. + 18.6 Sanguis vester. CHRYS. Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis.