Matthew 17:18
Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 12:22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. + 12.22 Et curavit. Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent.
Mark 1:34Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. + 1.34 Quoniam sciebant eum. BEDA. Lucas dicit apertius: Exibant dæmonia a multis, etc., quia sciebant eum esse Christum. Dæmonia ergo Christum esse sciunt et Filium Dei, etc., usque ad unde Paulus: Nemo principum hujus sæculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent I Cor. 2..
Mark 9:25Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. + 9.25 Discerpens, etc. HIER. Discerpit diabolus appropinquantes ad salutem, quod est ei esca dilecta, quos in ventrem suum trahere desiderat per terrores et damna, ut Job: Factus, etc. ISID., RAB. etc. Sanatis enim dicitur: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Col. 3.. Unde infirmitas Christianorum non est mors, sed mortis similitudo.
Luke 4:41Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. + 4.41 Tu es Filius Dei. ID. Cum jejunio fatigatum diabolus videret, etc., usque ad quia, si cognovissent Dominum gloriæ, nunquam crucifixissent Matth. 1..
Luke 9:42Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. + 9.42 Et cum accederet. Dum puer ad Dominum accedit, eliditur, quia conversi ad Dominum plerumque a dæmonio gravius pulsantur, ut vel ad vitia reducantur, vel de sua expulsione diabolus se vindicet. Sicut in principio nascentis Ecclesiæ multa et gravia opposuit certamina illis quos suo regno subtrahi videbat.
Acts 16:18Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.