The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 17 › Matthew 17:17

Matthew 17:17

Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. + 17.17 Et increpavit. Quia iratus est non homini, sed vitio: et per unum hominem Judæos arguit infidelitatis. Unde addit: Afferte illum huc ad me. Et exiit ab eo dæmonium. Marcus dicit, etc., usque ad quam prius quando possidebat quietus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Jesus answered and said, O faithless and perverse generation, how long shall I be with you? how long shall I suffer you? bring him hither to me.

In Context

16Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. + 17.16 Respondens. Non tædio superatus, qui mitis est in verba erumpit, sed sicut medicus ægroto contra sua præcepta agenti.

18Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum?

Read all of Matthew 17

Cross References

Exodus 10:3Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.

Numbers 14:11Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis?

Psalms 95:10dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. + 95.10 Dicite in gentibus. ID. Quod regnavit et correxit, et judicavit. Regnavit. Alia littera: Regnavit a ligno Matth. 13.. AUG. Crucis, quo transit homo mare, et fit orbis qui non movetur. Populos in æquitate, etc. Alii addunt, Et gentes in ira tua. CASS. Populos ergo, id est, bonos judicabit in æquitate, gentes vero, id est, malos in ira sua. 1

Proverbs 6:9Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo? + 6.9 Usquequo, piger, dormies, quando. Usquequo, piger, dormies in vitiis, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur, et veniet tibi quasi viator.

Matthew 6:30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? + 6.30 Si enim fenum agri. Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. In clibanum mittitur. Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos, scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicæ fidei. Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.

Matthew 13:58Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum. + 13.58 Et non fecit. Fecit virtutes aliquas, sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, majora autem in gentibus facit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 17:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 17:16Matthew 17Matthew 17:18 →