bible.software › Mattheum › Mattheum 17 › Mattheum 17:24
Mattheum 17:24
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? + 17.24 Quid tibi videtur. Antequam Petrus suggerat, Dominus interrogat ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi, cum videant eum nosse quæ eo absente gesta sunt. Reges terræ. Dominus noster, et secundum carnem filius regis erat ex David natus, et omnipotentis verbum: ergo ut filius regum tributa non debebat, sed pro humilitate carnis decet eum implere omnem justitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when they were come to Capernaum, they that received tribute money came to Peter, and said, Doth not your master pay tribute?
In Context
23Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? + 17.23 Et cum venissent Capharnaum. Per Augustum Cæsarem Judæa facta est tributaria, etc., usque ad utrum reddat tributa, an contradicat Cæsari.
25Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. + 17.25 Ergo liberi, etc. Liberi sunt filii regni in omni regno, tunc multo magis liberi sunt filii illius regni, sub quo sunt omnia regna in quolibet terreno regno.
Read all of Mattheum 17
Cross References
Exodus 38:26Fuerunt præterea centum talenta argenti e quibus conflatæ sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
This Verse In Other Editions
Study Mattheum 17:24