Matthew 18:32
Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: + 18.32 Serve nequam. Sæpe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia præsumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
33nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?
Cross References
Luke 19:22Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: + 19.22 Sciebas, etc. Quod putaverat pro excusatione dixisse vertitur in culpam. Si me ita durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires me mea diligentius quæsiturum?