The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 18 › Matthew 18:31

Matthew 18:31

Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So when his fellowservants saw what was done, they were very sorry, and came and told unto their lord all that was done.

In Context

30Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.

32Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: + 18.32 Serve nequam. Sæpe debita dimisi tibi, quando in angustiis rogasti; sed liberatus compassionem non habuisti, quin potius prophetas et apostolos persequeris, et ingratus et de justitia præsumens spernis gentes, indignas tua societate in Christo judicans.

Read all of Matthew 18

Cross References

Jeremiah 9:1[Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei? + 9.1 Quis dabit. HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest.

Luke 14:21Et reversus servus nuntiavit hæc domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et cæcos, et claudos introduc huc.

Romans 9:1Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto: + 9.1 Veritatem dico. Modo nihil me potest separare, sed olim fui separatus; unde modo doleo, et sic mala jam in bonum convertuntur. Veritatem dico. AMBR. Quia contra Judæos loqui visus est, etc., usque ad Job tamen fuit ex filiis Esau quintus, scilicet ab Abraham, hoc est nepos Esau.

2 Corinthians 11:21Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:

Hebrews 13:17Obedite præpositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes: hoc enim non expedit vobis. + 13.17 Ut cum gaudio. Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus æstusque toleravit. Non expedit vobis. Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi præpositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur prælati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 18:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 18:30Matthew 18Matthew 18:32 →