Matthew 19:24
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. + 19.24 Quam divitem. ISID. Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 19:26Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. + 19.26 Deum. Qui ab amore terrenorum ad charitatem æternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent.
Mark 10:24Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
John 5:44Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis?