Matthew 19:23
Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. + 19.23 Dives difficile. Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.
Cross References
Deuteronomy 8:10ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
Psalms 49:6Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. + 49.6 Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus. 1
Proverbs 11:28Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. + 11.28 Justi autem quasi, etc. Quasi, qui spe futurorum præmiorum bona faciunt in præsenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.
Matthew 5:20Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. + 5.20 Dico autem vobis. Cum ait, dico, magnam vim et profundam intelligentiam cogitandi incussit: ostendit quomodo superaddit. Et non quæ prius mandaverat, absolvit. Plus etiam est diligere inimicos quam non odisse: non cupere, quam non adulterari: non irasci, quam non occidere. Nisi, etc. Id est, non solum minima legis præcepta impleveritis, sed et ea quæ addo: quia dum fiunt addita ad perfectionem, etiam hæc plenius aguntur quæ præmissa sunt ad inchoationem: quia qui non videt mulierem ad concupiscendum eam, nec fornicatur: nec occidit qui non irascitur. Justitia vestra. Justitiam Pharisæorum vocat omnia illa ad cultum Dei actualiter præcepta: seu figurarum mystica tantum ad litteram instituta.
Matthew 18:3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
Mark 10:23Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ! + 10.23 Quam difficile. ID. Qui multiplicandis divitiis incumbunt, etc., usque ad intrare possint regnum Dei.