The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 2 › Matthew 2:17

Matthew 2:17

Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem: + 2.17 Tunc adimpletum est. Adimpletum dicitur: quia antequam fieret legentibus erat semiplenum, quia quod in littera sonabat, aliquid futurum occulte promittebat. CHRYSOST. Dicit quod stella per annum apparuit, sicut in destructione Romanorum signa apparuerunt in cœlo, quando vox angelorum audita est: Transeamus ab his sedibus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then was fulfilled that which was spoken by Jeremy the prophet, saying,

In Context

16Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. + 2.16 Tunc Herodes videns. Verisimile est, quod cum Herodi nihil renuntiatum esset a Magis, credidit illos fallaci stella deceptos esse, et ideo ad se non esse reversos: unde et tandiu quievit a pueri inquisitione. Deinde vulgatis his quæ in templo facta dictave fuerant, se a Magis sensit illusum, et in mortem Christi properans pueros occidit. Verisimile est per annum et quatuor dies a nativitate Christi Herodem in pueros desævisse: quod forsitan ideo distulit, quia Romam profectus est, vel ibi accusatus, vel ut Romanos consuleret super his quæ de Christo dicebantur. Ideo forsitan tandiu ab inquisitione pueri se continuit, ut sollicitius eum deprehenderet, neque elabi aliquo modo posset. Occidit omnes pueros. Quam cito Christus apparuit mundo, incepit in eum pesecutio: quæ figuravit persecutionem sanctorum: et dum infans quæritur, infantes occiduntur; in quibus forma martyrii nascitur, ubi infantia Ecclesiæ dedicatur. Figurat mors parvulorum passionem omnium martyrum, qui parvuli, humiles et innocentes occisi sunt: qui non in Judæa tantum, sed ubique passi sunt ab impiis, quos significat Herodes. Quod bimi: quia doctrina et operatione perfecti. Illis occisis Christus evasit: quia corpora possunt perimi, divinitas non contingi. Et in omnibus finibus ejus. Non est contentus vastatione Bethlehem, sed adjacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam ætatis habuit a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, quin omnes occideret. A bimatu. Ideo a bimatu, ut sicut præoccupaverat Herodes fines civitatis, ita et præoccuparet alium annum. Ideo etiam a bimatu: quia timebat, ne puer cui famulabantur sidera, paulo supra ætatem vel infra speciem sibi conformaret.

18[Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.] + 2.18 Vox in Rama. Id est, in excelso longe lateque diffusa est. Allegorice. Vel, vox Ecclesiæ de nece membrorum gementis usque ad solium superni ascendit judicis. Vox in Rama. Propter uxorem Levitæ fornicatione peremptam, secundum numerum tribuum in duodecim partes divisam, omnis Isræl tribum Benjamin præter trecentos viros delevit: eorum qui superfuerunt ploratus et ululatus auditus est usque Rama, qui est locus juxta Gabaa duodecimo milliario a Bethlehem. Audita. Exaggerat, ut hyperbolice Rachel jam mortua, dolentis affectu filios jam flere dicatur. Unde per hoc de Chaldæis historia texitur quod similis esset ab eis cladi priori populo Judæorum futura vastatio. Sed verius revelante per evangelistam spiritu, prophetia de nece puerorum accipitur. Dicit ergo, quod tunc completum sit quod dictum est, quia etsi ad imminentem captivitatem sermo prophetiæ respicit, tamen in eo sicut in umbra, futura veritas cædis infantium pronuntiatur. Rachel. Quia sepulta est juxta Bethlehem, et ex terreno corporis hospitio matris nomen accepit. Vel quia multi de Benjamin et Joseph occisi sunt. De Rachel natus est Benjamin, ad cujus sortem non pertinet Bethlehem, sed ad tribum tantum Juda. Sed quia contiguæ tribus sunt Juda et Benjamin in finibus Bethlehem, multi quoque de tribu Benjamin occisi sunt. Nota quod melius per Rachel (quam si per Bethlehem plorasse diceretur) figura sacramenti innuitur, quia per eam in omnibus schema Ecclesiæ commendatur, quæ plorat non tam morte translatos, quam supplicio peremptos. Rachel. Id est Ecclesia, suos teneros agnos plorat peremptos: neque vult consolari in præsenti, quia non sunt: sed omnem spem et consolationem ad æternam transmittit vitam. Plorat Ecclesia, et non vult consolari hic: quia filii sui non sunt de hoc mundo. Vel plorat: quia dum parit, justitiam habet unde dicitur: Vos plorabitis, etc., sed additur consolatio: Tristitia vestra vertetur in gaudium Joan. 16..

Read all of Matthew 2

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 2:16Matthew 2Matthew 2:18 →