The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 2 › Matthew 2:21

Matthew 2:21

Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. + 2.21 Qui consurgens. Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Isræl: quia primum prædicaverunt Judæis. Sed pro Herode, id est, manente hæreditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus prædicare, et ad eas Christum transferre. Nominata terra Isræl visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilæam, quam et Judæi incolebant, quod ostendit sic fuisse prædestinatum, quia Nazareus vocabitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he arose, and took the young child and his mother, and came into the land of Israel.

In Context

20dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. + 2.20 In terram. Non determinat in quam partem, ut dubitante Joseph angelus revertatur: et frequenti ejus allocutione Joseph certior reddatur. Quia non distinxit in quam partem, ideo Josephus intellexit Judæam quæ dignior pars regni erat. Defuncti. Tradunt quidam quia fecit Herodes super funus suum nobiliores Judæorum occidere, ut sic cogeret Judæos mortem suam flere.

22Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire: et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. + 2.22 Timuit illo ire. Si timuit Judæam pro Archelao hærede paternæ crudelitatis, cur non et Galilæam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Cæsare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilæam, Herodes frater ejus obtinuit. Quæritur: quare non timuit Joseph ire in Galilæam sicut in Judæam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quæ remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. Secessit in partes. Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.

Read all of Matthew 2

Cross References

Genesis 6:22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 2:21

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 2:20Matthew 2Matthew 2:22 →