The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 2 › Matthew 2:3

Matthew 2:3

Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. + 2.3 Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius. Audiens autem Herodes. Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit. Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur. Cum illo. Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet Prov. 29..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When Herod the king had heard these things, he was troubled, and all Jerusalem with him.

In Context

2dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. + 2.2 Ubi est, qui natus est rex, etc. Confusio Judæorum est, ubi Christi nativitatem a gentibus discunt, et si non credunt, inexcusabiles sunt. Vidimus enim stellam. Hæc stella Dominicæ nativitatis nuntia nunquam prius apparuit, sed eam tunc puer creavit, et Magis deputavit: quæ mox peracto officio esse desiit. Christum nondum loquentem muta stella prædicat, postea loquentem apostoli nuntiaverunt Judæis, tanquam ratione utentibus; substantia rationalis, id est, angelus ortum Christi nuntiavit. Magos vero primitias gentium nondum ratione utentium irrationalis, id est stella, perduxit. Pastoribus angeli, Magis stella, utrisque tamen loquitur lingua cœlorum, quia jam cessabat lingua prophetarum. Utrum stella orta sit in oriente, an ipsi ibi positi natam ad occidentem viderint, ambiguum est. Potuit enim nasci in oriente, et eos in Jerusalem perducere. Sed dum humanum quasi ex lege quærunt auxilium, divino deseruntur. Per stellam intellexerunt eum in Judæa natum, et ideo Jerusalem veniunt, ubi locum discentes tunc aggressi iter primum habent stellam præviam quam recognoscunt. Allegorice. Stella est illuminatio fidei quæ ad Christum ducit. Dum divertunt ad Judæos, eam amittunt: quia dum a malis consilium quærunt, veram illuminationem perdunt. LEO. Sequuntur tres viri superni luminis ductum et prævii fulgoris indicium intenta contemplatione comitantes, ad agnitionem veritatis, etc., usque ad ut eos tantæ visionis mysterium non lateret, et quod oculis ostendebatur insolitum, animis non esset obscurum.

4Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. + 2.4 Et congregans omnes principes sacerdotum. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. Ubi Christus nasceretur. A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus.

Read all of Matthew 2

Cross References

2 Kings 6:11Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël?

Matthew 23:37Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? + 23.37 Jerusalem. Quasi dicat: Rei estis sanguinis, et merito, quia multoties misi ad vos congregandos, et noluistis. Quoties. Ac si dicat: Ego volui, et tu noluisti, et quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci te nolente feci, quia semper ingrata fuisti. Gallina. Hoc animal magnum affectum habet in filios, ita ut eorum infirmitate affecta infirmetur, et eos alis protegens contra milvum pugnet. Sic Dei sapientia per carnem infirmata, protegit nos et defendit a diabolo.

Acts 4:2dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: + 4.2 Dolentes, quod ad audiendos apostolos conflueret multitudo. Resurrectionem. Hoc est maxime contra Sadducæos: utrique vero dolebant quod Jesum, quem ut hominem occiderant, apostoli a Deo Patre glorificatum affirmabant.

Acts 5:24Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. + 5.24 Magistratus. Secundum Græcum magistratus legendum est in singulari numero, sicut et in sequenti ubi dicitur: Tunc abiit magistratus cum ministris. Ambigebant. Nec sic credunt: malitia enim interior cor perfidum signis etiam manifestis obdurat.

Acts 17:6Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, + 17.6 Trahebant Jasonem. BED. in Græco: Jasonem et quosdam alios fratres. Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 2:2Matthew 2Matthew 2:4 →