The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 2 › Matthew 2:4

Matthew 2:4

Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. + 2.4 Et congregans omnes principes sacerdotum. Nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit faciat quod post se velle ostendit: sin autem, excusatus sit Romanis. Explorabat etiam, si rex eorum tristes vel lætos faciat Judæos. Ubi Christus nasceretur. A Judæis quærit locum, a Magis tempus, ut de utroque fiat certus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when he had gathered all the chief priests and scribes of the people together, he demanded of them where Christ should be born.

In Context

3Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. + 2.3 Audiens autem Herodes, etc. Rex dicitur, ut collatione ejus qui quæritur, hic intelligatur extraneus, quia jam defecerat proprius. Audiens autem Herodes. Alium regem Judæorum quam se quæri, volebat enim cum esset alienigena legitimus rex videri: et ideo codices quibus genealogia texitur cremavit. Turbatus est, etc. Vel quia exitum regni sui timet, vel propter iram Romanorum si hoc pateretur, qui decreverant ne quis rex vel dominus sine eorum consilio diceretur. Nato rege cœli, rex terræ turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum cœlestis celsitudo prædicatur. Cum illo. Propter favorem: quia sæpe populus plus eis injuste favet, quos crudeles sustinent. Unde Salomon: Rex injustus omnes ministros impios habet Prov. 29..

5At illi dixerunt: In Bethlehem Judæ: sic enim scriptum est per prophetam: + 2.5 In Bethlehem Judæ. Locum nativitatis exprimunt, quem testimonio Scripturæ didicerunt, ut ipsa eorum scientia illis fieret ad testimonium damnationis, nobis ad adjutorium fidei. Ex hoc patet, quia non ex ignorantia, sed ex cordis duritia credere noluerunt.

Read all of Matthew 2

Cross References

2 Chronicles 34:13Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores.

2 Chronicles 36:14Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.

Ezra 7:11Hoc est autem exemplar epistolæ edicti, quod dedit rex Artaxerxes Esdræ sacerdoti, scribæ erudito in sermonibus et præceptis Domini, et cæremoniis ejus in Israël.

Nehemiah 12:7Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.

Jeremiah 8:8Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !

Matthew 7:29Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 2:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 2:3Matthew 2Matthew 2:5 →