Matthew 2:8
et mittens illos in Bethlehem, dixit: Ite, et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. + 2.8 Adorem eum. Herodes devotionem pro mittit, sed gladium acuit: malitiam cordis depingens colore humilitatis. Finxit se vultu et verbis adorare eum, quem invida mente cogitabat occidere. Cujus personam repræsentant hypocritæ, qui ficte Deum quærunt, nunquam merentur invenire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 23:22Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
2 Samuel 17:14Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. + 17.14 Absalom. Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit. Achitophel. RAB. Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitæ David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui Prov. XI; 25.. Chusai. ID. Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione. ID. Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbæ domum, et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.
2 Kings 10:18Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos: Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
Job 5:12qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
Psalms 33:10Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. + 33.10 Omnes sancti ejus. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura. 1
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.