Job 5:12
qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant; + 5.12 Qui dissipat cogitationes. IDEM. Cum reprobi cogitent mala, Deus aliquando ne contra bonos prævaleant, vires tollit, ut effectu careant operis, et apud Deum conscientia rei sint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He disappointeth the devices of the crafty, so that their hands cannot perform their enterprise.
In Context
Cross References
1 Samuel 23:13Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
2 Samuel 17:14Dixitque Absalom, et omnes viri Israël: Melius est consilium Chusai Arachitæ, consilio Achitophel: Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. + 17.14 Absalom. Alii Absalom Judam traditorem accipiunt, quem Christus pertulit tanquam ejus cogitationes ignoraverit, et convivium participavit ei, in quo corporis et sanguinis figuram discipulis commendavit. In ipsa vero traditione ab ipso osculum accepit, ideo Absalom pax pacis dicitur, quia pacem pater habuit quam ille non habuit. Achitophel. RAB. Qui recedens a David, etc., usque ad sicut Achitophel in propria domo suspendio interiit, qui in aliena vitæ David insidiatus est. Qui enim fodit foveam, incidit in eam. Et insidiis suis capientur iniqui Prov. XI; 25.. Chusai. ID. Arachites antiquus amicus David, etc., usque ad ut convertantur beneficiorum occasione. ID. Quod autem Jonathan, qui interpretatur columbæ domum, et Achimaas frater ejus, ad explorandum factum Absalom et David renuntiandum decreti fugientes Absalom, etc., usque ad et homines a persecutione hostis protecti liberantur.
Nehemiah 4:9Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos. + 4.9 Et oravimus. Hoc est unicum contra hostes Ecclesiæ refugium, oratio scilicet ad Deum, et industria doctorum, qui die nocteque in lege ejus meditantes, corda fidelium contra insidias diaboli et militum ejus prædicando, consolando, et exhortando præmuniant.
Job 12:16Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. + 12.16 Apud ipsum est fortitudo. In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Novit et decipientem et eum qui decipitur. Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet.
Psalms 33:10Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum. + 33.10 Omnes sancti ejus. CASS. Nullus, licet bene meritus, ab hoc desistet, non securitatem præsumat. Quoniam. AUG. Pascebat Dominus contemnentem se, et deseret timentem. Promittit autem non superflua, sed necessaria. Non est inopia. Quia etiam in præsenti habent quantum exigit natura. 1
Proverbs 21:30Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.