Matthew 21:24
Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio. + 21.24 Interrogabo, etc. Poterat aperte confutare eos: sed ideo interrogat, ut suo vel silentio vel sententia damnentur, et in qua potestate hoc facit cognoscant per se, secundum illud: Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Baptismus Joannis unde erat? e cælo, an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes:
Cross References
Proverbs 26:4Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. + 26.4 Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..
Luke 6:9Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? + 6.9 Interrogo vos. BEDA. Præveniens calumniam quam sibi parabant, arguit eos, etc., usque ad non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur.