Proverbs 26:4
Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. + 26.4 Non respondeas... Responde stulto juxta stultitiam. Non sunt contraria; utrumque enim pro tempore et personarum diversitate concordat; dum et stultus contemnit, quia non recipit sapientiam: et stulta superbia a sua dejicitur stultitia, unde: Factus sum insipiens, vos me cœgistis II Cor. 12..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Answer not a fool according to his folly, lest thou also be like unto him.
In Context
3Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
5Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
Cross References
Judges 12:1Ecce autem in Ephraim orta est seditio: nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? igitur incendemus domum tuam.
1 Kings 12:14et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro: pater meus cecidit vos flagellis, ego autem cædam vos scorpionibus.
2 Kings 14:8Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens: Veni, et videamus nos.
Proverbs 26:5Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
1 Peter 2:21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: + 2.21 In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.
Jude 1:9Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. + 1.9 Cum Michæl, etc. Id est cum Moyses, qui ut Deus erat constitutus Pharaoni, et qui erat princeps et nuntius, quantum ad alios, disputans cum Pharaone, altercaretur, id est signa faceret alterna contra signa magorum, de corpore Moysi, id est populo Isræl, ut permitteret illos sacrificare Deo suo, non est ausus inferre pœnam blasphemiæ hujus sæculi, sed dixit: Imperet tibi Dominus. Vel aliter: Cum Dominus Jesus altercaretur cum Pilato, de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre, sed tanquam ovis ad occisionem ductus.