Matthew 21:41
Aiunt illi: Malos male perdet: et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
40Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis?
Cross References
Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, + 26.14 Quod si. ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.
Psalms 2:4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. + 2.4 Irridebit. Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit, quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant. 1
Isaiah 5:5Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. + 5.5 Et nunc ostendam vobis. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. Auferam, etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur pœnam, ut convertantur ad pœnitentiam.
Isaiah 65:15et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio: + 65.15 Et dimittetis nomen vestrum. Ut aliqui affirmantes dicant: Si aliter fecero, contingat mihi sicut Judæis Romanorum gladio occisis. Vel ita: Juro per Deum, in quem olim Judæi crediderunt. Vel, quia Deus juramentum eorum erat, quod Christiani modo jurant necessitate compulsi, Vivit Dominus scilicet. Et interficiet te. Ut vel hunc non habeatis, qui dicit, Ego sum via, veritas et vita Joan. 14. Nec vocemini circumcisio, sed conscisio.
Daniel 9:26Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
Zechariah 12:12Et planget terra: familiæ et familiæ seorsum: familiæ domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum: