Matthew 22:25
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
Cross References
Mark 12:19Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Hebrews 9:27Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: + 9.27 Et quemadmodum. Lex naturalis id ostendit, quod per inconveniens probatum est. Semel mori. Non est intelligendum quod aliqua peccati sui, necessitate Christus oblatus sit, etiam semel, imo sola voluntate. Verum ut homo semel mortuus necessitate et jure naturæ amplius non moritur, sic et Christus eodem jure semel oblatus non potest amplius mori. Post hoc autem. Post semel mori, restat judicium, in quo omnes accipiant secundum quod meruerunt; non restat autem ut iterum surgant, et denuo moriantur.