Mark 12:19
Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 25:5Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui: + 25.5 Quando. AUG., quæst. 46. LXX Si ante habitaverunt fratres, etc., usque ad aut adoptio fecit alterum patrem quem posset habere Joseph. Mortuus fuerit. Passus est et ascendit in cœlum adhuc synagoga sterili permanente. Sed accipiet, etc. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier exspuit. Qui enim donis spiritalibus non curat prodesse aliis, hujus etiam bonis Ecclesia exprobrans quasi in faciem jactat salivam.
Ruth 4:5Cui dixit Booz: Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere: ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua. + 4.5 Ut suscites. Significat non aliam possessionem plebis quam copulationem Ecclesiæ in conjugium Christi, qui suscitavit antiquum nomen filii Dei quod in initio habuerunt sancti; unde: Videntes filii Dei, etc., et Lucas dicit: Adam filium Dei, quem etiam in Ecclesia gentium per gratiam Dei suscitavit; unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri, etc. Hoc nomen in nationibus, legis decalogus suscitare non potuit. Si autem hoc ad Joannem Baptistam retuleris, invenies eum cedentem juri propinquitatis, et dicentem: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit quem vos nescitis: cujus non sum dignus solvere corrigia calceamenti ejus. Et alibi: Ego non sum Christus: sed missus sum ante eum. Qui habet sponsam, sponsus est. Cedit quoque lex Evangelio: Lex enim subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia. Reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus: introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum fit per Jesum Christum.