The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 22 › Matthew 22:36

Matthew 22:36

Magister, quod est mandatum magnum in lege?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Master, which is the great commandment in the law?

In Context

35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: + 22.35 Tentans eum. Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Non longe es a regno Dei. Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum.

37Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. + 22.37 Diliges Dominum Deum tuum. Fictam conscientiam interrogantis Dominus primo responso percutit. Deus tuus unus est. Non assumes nomen Dei tui in vanum. Observa diem sabbati. Hæc tria ad dilectionem Dei pertinent: Cujus cogites unitatem, veritatem, voluntatem. Ex toto corde. Integritas fidei exprimitur. In tota anima, perfecta obedientia, exigitur. In tota mente, perseverantia ostenditur.

Read all of Matthew 22

Cross References

Matthew 5:19Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum. + 5.19 Qui ergo solverit, etc. Minima sunt crux Christi et passio, quam qui erubescit minimus est; qui confitetur magnus. Vel Pharisæos notat, qui mandata Dei dimiserunt pro suis traditionibus, quæ nihil valent, dum vel minimum, quod in lege est, prætereunt. Moraliter autem solvit qui non implet, sed tenet sicut infirmis data sunt. Vel qui non intelligit spiritualiter. Solvere, non est agere, quod recte intelligit, vel non intelligere quod non depravat, aut minuere integritatem superadditionis Christi. Minimus vocabitur, etc. In regno cœlorum minimus vocabitur qui erit in eo indignus, in quo nullus minimus sed omnes magni. Qui autem fecerit. Qui non solverit, et sic docet, non minimus, non tamen magnus: sed facit quod docet. Soli enim factores legis justi sunt apud Deum Rom. 2..

Matthew 23:23Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. + 23.23 Væ vobis. Et hic arguit eos avaritiæ: quia nihil prætermittunt de his quæ ad commodum suum sunt. Qui decimatis. Quia Deus præceperat omnium rerum decimas offerri propter alimoniam sacerdotum. Nota quod per eleemosynam aliqua impunitas non emitur in iniquitate manentibus. Hæc oportuit. Ne eleemosynas fructum terræ videretur respuere, hæc addidit.

Luke 11:42Sed væ vobis, pharisæis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et præteritis judicium et caritatem Dei: hæc autem oportuit facere, et illa non omittere. + 11.42 Præteritis judicium. Breviter multa eorum vitia perstrinxit, qui ad vilia decimanda intendentes, futuri judicii metum, et Dei charitatem non habent. Prætereunt judicium, quia non omnia quæ agunt in judicium referunt. Charitatem prætereunt, quia non ex affectu Deum diligunt. Sed rursus, ne fidei vos studiosos faciat operum negligentes, perfectionem fidelis viri supponit, ut post fidem operetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 22:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 22:35Matthew 22Matthew 22:37 →