The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 22 › Matthew 22:35

Matthew 22:35

et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: + 22.35 Tentans eum. Marcus ait, quod ei sapienter respondenti Dominus dixerit: Non longe es a regno Dei. Potuit enim fieri, ut qui tentans venit, responso Dominico conversus sit. Vel tentatio non est mala quasi volentis decipere, sed causa volentis amplius experiri ignotum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then one of them, which was a lawyer, asked him a question, tempting him, and saying,

In Context

34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum: + 22.34 Silentium. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere. Convenerunt. Ut multitudine vincerent quem non poterant ratione. In tentando conveniunt qui in doctrina contrarii sunt. Jam confutati erant in ostensione denarii, jam viderant etiam Sadducæos obmutescere, sed tamen malevolentia et livor nutrit impudentiam.

36Magister, quod est mandatum magnum in lege?

Read all of Matthew 22

Cross References

Mark 10:2Et accedentes pharisæi interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere: tentantes eum. + 10.2 Pharisæi interrogabant. Magna distantia inter turbas et Pharisæos. Hæ conveniunt, ut doceantur, et infirmi curentur, sicut Matthæus aperte dicit: Illi ut tentando decipiant. Has enim devotio pietatis: illos adducit stimulus livoris. Si licet viro. BEDA. Cornuto syllogismo tentavit, etc., usque ad sed peccantium necessitate concessa est.

Luke 10:25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.

Luke 11:52Væ vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiæ: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. + 11.52 Quia tulistis clavem. Clavis, humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Hanc legisperiti, nec ipsi lege et prophetis intelligunt, nec ab aliis intelligi volunt. Intrare clavem, est non esse contentum superficie litteræ sed usque ad arcana intelligenda penetrare. Vel doctor si illos quos verbo ædificat exemplo scandalizat, nec ipse regnum Dei intrat et illos qui intrare poterant excludit.

Titus 3:13Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit. + 3.13 Zenam legisperitum. Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga. Apollo. Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, præmittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit. Ut nihil, etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 22:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 22:34Matthew 22Matthew 22:36 →