Matthew 22:46
Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. + 22.46 Et nemo poterat, etc. Nota venena invidiæ superari posse, sed difficile conquiescere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 32:15Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia. + 32.15 Extimuerunt nec responderunt ultra. Bene ab Eliu verba amici Job extimuisse referuntur, quia nonnunquam arroganter Ecclesiæ defensores, quamvis ordinem dicendi non teneant, tamen adversarios virtute dictorum perturbant, etc. Vide Greg. loc. cit. usque ad fin. cap.
Matthew 21:27Et respondentes Jesu, dixerunt: Nescimus. Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio. + 21.27 Nec ego dico vobis. Duabus de causis occultatur veritas, vel quia non sunt capaces auditores, unde: Habeo multa vobis dicere, sed non potestis portare modo; vel quia sunt contemptores, unde Nolite sanctum dare canibus.
Luke 13:17Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. + 13.17 Erubescebant omnes. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneæ sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahæ, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii. Scribæ et Pharisæi, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quæ excæcatis Judæis congregandæ sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.
Luke 14:6Et non poterant ad hæc respondere illi.
John 8:7Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.