Luke 13:17
Et cum hæc diceret, erubescebant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriose fiebant ab eo. + 13.17 Erubescebant omnes. Qui de dictis Salvatoris erubescunt, ficulneæ sterili se similes ostendunt. Qui ergo gaudent de miraculis, pertinent ad filiam Abrahæ, id est Ecclesiam, Deum de sua erectione glorificantem. Adversarii. Scribæ et Pharisæi, qui nec aperte veritati contradicere possunt, nec propter invidiam credere volunt. Omnis populus gaudebat. Simplices, humiles verba veritatis et miracula amantes, et isti sunt figura gentium, quæ excæcatis Judæis congregandæ sunt ad fidem per humilitatem. Unde et Salvator fidem eorum commendat sub comparatione grani sinapis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 15:11Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? + 15.11 Quis similis tui, etc. ORIG., ut supra. Non simulacris gentium comparat Deum, nec dæmonibus qui sibi falso nomen deorum asciscunt, sed dicit illos deos qui per gratiam et participationem Dei appellantur, secundum illud psal. LXXXI: Ego dixi: Dii estis. Et ibid.: Deus stetit in synagoga deorum. Sed hi quamvis capaces sint Dei, et hoc nomine per gratiam donari videantur, nullus ei similis in potentia vel natura; quod autem dicitur, similes ei erimus, similitudo hæc non ad naturam, sed ad gratiam revocatur, sicut pictura est similis ei cujus imago in ipsa exprimitur, quantum ad gratiam, sed longe dissimilis quantum ad substantiam. Illa enim species carnis est, et decor vivi corporis; ista colorum fucus, et cera tabulis sensu carentibus superposita. Nullus ergo in diis similis Domino, invisibilis scilicet, incorporeus, incommutabilis, sine initio et sine fine. Nullus creator omnium nisi Pater creans omnia per Filium, et in Spiritu sancto omnia sanctificans.
Isaiah 45:24Ergo in Domino, dicet, meæ sunt justitiæ et imperium; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
Luke 18:43Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo. + 18.43 Et confestim vidit. Videt et sequitur, qui bonum quod intelligit operatur, et Jesum præsentem vel prætereuntem imitatur. Et hic talis non solum pro impetrato in Deum proficit, sed etiam alios ad laudem Dei accendit. Et omnis plebs. Laudat plebs Deum non solum pro impetrato munere lucis, sed et pro merito fidei impetrantis, quia non solum laudat quod potenter et misericorditer illuminat, sed quia clamorem fidei firmiter clamantis exaudit.
Luke 19:48et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.