Matthew 23:11
Qui major est vestrum, erit minister vester.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But he that is greatest among you shall be your servant.
In Context
10Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus.
12Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur.
Cross References
Matthew 20:26Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:
Luke 22:26Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator.
1 Corinthians 9:19Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. + 9.19 Ex omnibus. Negotiis hominum, nihil ab eis accipiendo; Omnium, subaudi hominum, me servum feci, supportando omnes, veluti bonus procurator supportat infirmos, maxime vos, o Corinthii, per meam patientiam. Feci autem hoc non calliditatis astutia, sed compatientis affectu, ut plures lucrifacerem Christo.
2 Corinthians 11:23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. + 11.23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.
Philippians 2:5Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: + 2.5 Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.