Philippians 2:5
Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: + 2.5 Hoc enim sentite, etc. Quasi dicat: Unusquisque non quærat suum commodum, sed aliorum, sicut Christus. Ad patientiam et humilitatem vos invito. Hoc enim debetis in vobis sentire quod in Christo fuit. Sicut Christus non quæsivit sua, sed nostra, ita nos invicem onera nostra portemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let this mind be in you, which was also in Christ Jesus:
In Context
Cross References
Matthew 20:26Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:
John 13:14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Acts 20:35Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu: quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere. + 20.35 Beatius est. ID. Hoc in Evangelio non legitur, non enim omnia scripta sunt, sed Paulus forsitan hoc ab apostolis audivit, vel a Spiritu sancto accepit, vel potest dici quod, si non verba, sensum istum Jesus indicavit, dicens: Omni petenti da; et alibi: Nolite accipere aurum, etc. BED. Non illis qui relictis omnibus secuti sunt Dominum, divites eleemosynarios præponit, sed illos maxime glorificat, qui cunctis quæ possident in semet renuntiantes, nihilominus laborant operando manibus ut habeant unde tribuant necessitatem patienti. Vos igitur episcopi, estote solliciti de alendis pupillis, etc.
Romans 15:3Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
1 Corinthians 10:33sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis: ut salvi fiant. + 10.33 Omnibus placeo. Qui hominibus propter veritatem placet, jam non ipse illis, sed veritas placet. Si propter seipsum placet homo, superbia est; hoc est quod alibi dixit: Si hominibus placerem, servus Christi non essem Gal. 1.. Sed nunquid placebat persecutoribus suis? Placebat omni generi hominum, quod Christi congregabat Ecclesiam, sive jam intus positis, sive introducendis in eam.
1 Peter 2:21In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus: + 2.21 In hoc enim vocati. Multum glorificat conditionem servorum, quos benefacientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus, et improbis affirmat imitatores esse Dominicæ passionis. Quia et Christus. BEDA. Cum supra specialiter servos, nunc totam Ecclesiam instruit ut etiam dominis in memoriam revocet, quid pro eorum salute vel liberatione suus auctor pertulerit.