Matthew 23:16
Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. + 23.16 Quicunque. Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
Cross References
Isaiah 56:10Speculatores ejus cæci omnes; nescierunt universi: canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia. + 56.10 Cæci. Non habentes Christum verum lumen, vel fidem et alias virtutes. Canes. ID. Sicut canes gregem, sic prælati debent custodire plebem. Canes impudentissimi. Quod est: Sicut canes sine discretione etiam bonos sæpe persequuntur, sic et Judæi impudenter clamaverunt, Crucifige, crucifige eum Luc. 23., nec Domini saturati sunt opprobriis.
Matthew 15:5Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri: Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit: + 15.5 Vos autem dicitis, etc. Vestra autem traditio contraria est. Hoc filios dicere parentibus compellitis: quod Deo oblaturus eram in tuos consumo cibos, tibique prodest, o pater, ut timeat consecrata comedere. Vel quod Deo offero, tibi ipsi prodest. Quicunque dixerit. Scilicet, vita æterna dignus erit. Vel dixerit, id est, dicere proderit. Proderit. Quasi dicat: Non, imo sacrilegus esses, si acciperes, quia Deo devovi, Vel tibi proderit: si Deo dedero.
Matthew 23:17Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum?
Matthew 23:24Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. + 23.24 Duces cæci. Opinione religionis in minimis quæ lucrum habent diligentiam ostenditis: sed magna præcepta de judicio, fide et misericordia devoratis et negligitis. Excolantes. Mystice. Culicis nomine seditiosus homicida Barabbas signatur: quia hoc animal strependo inquietat et sanguine delectatur. Cameli nomine propter humilitatem ad subeunda onera, Dominus intelligitur. Colunt ergo Judæi culicem, in est, minima observant, quia Barabbam qui non solverat sabbatum, dimiserunt, et camelum glutiunt, id est, majora contemnunt: quia Christum spiritualiter sabbatum insinuantem per judicium et misericordiam et fidem (quæ illi contemnunt) occiderunt.
Mark 7:10Moyses enim dixit: Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
Galatians 5:3Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. + 5.3 Debitor est. Hoc ideo ait, ut terrore tam innumerabilium observationum quæ in lege scriptæ sunt, ne omnes implere cogerentur, quod nec ipsi Judæi, nec patres eorum implere potuerunt, sicut Petrus ait, abstinerent ab his quibus eos aliqui subjicere cupiebant.