Mattheum 23:15
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. + 23.15 Circumitis. In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:22Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. + 5.22 Ego autem, etc. Perfectionem quam venit implere incipit explanare, et quomodo justitia eorum debeat superabundare. Omnis qui irascitur. Quia nesciebant homicidium esse nisi peremptionem: aperit omnem motum animi ad nocendum, in homicidium computari. Mandatum Christi non est contrarium legi, sed latius legem in se continens. Qui non irascitur, non occidit. Sed non econtra, licentia irascendi causa homicidii. Tolle iram, et homicidium non fit.
John 8:44Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. + 8.44 Vos ex patre, etc. Ecce jam determinat quis sit pater eorum, cujus filii sunt non nascendo, ut Manichæi dicunt, sed imitando; unde et Judæis dicitur: Pater tuus Amorrhæus est, mater tua Cethæa Ezech. 16.. Et desideria. Ideo filii diaboli quia desideria patris vestri vultis facere, et occidere me in carne, quia non potestis in mente. Ille homicida. Nota homicidam non solum qui ferro, sed etiam qui verbo occidit, ut diabolus primos parentes, unde in psalmo: Lingua eorum gladius acutus Psal. 56.. Et in veritate non stetit. Quare non stetit? Quia non est in eo veritas. Id est, Verbum et sapientia Patris. Cum dicitur, in Christo est veritas, ita dicitur, ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate, in Christo stetisset, sed non stetit in ea, quia non est ipsa in eo. Ex propriis loquitur, quia mendax est. Et hoc non sufficit, quia et homo mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cœpit, id est a diabolo, ideo addidit: Et pater ipsius. Scilicet mendacii quod invenit. Ex propriis. Quia non aliunde habet, sed a se postquam cecidit a veritate; unde subditur esse pater mendacii quod ex se genuit, ut Deus ex se veritatem.
Acts 6:5Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. + 6.5 Et elegerunt, etc. RAB. Hic ordo servandus est in ordinandis: eligat populus, ordinet episcopus. Stephanum. Hic primus ponitur, et solus laudatur, ut in uno omnes laudentur, aut primo martyrii honor feratur.
Acts 13:43Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judæorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam: qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. + 13.43 Et colentium. ID. Bene legitur colentium Deum, sicut in Græco habetur. Significat autem eos qui natura gentiles erant, sed religione Judæi, Græce vocati proselyti.
Acts 14:19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts 17:13Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem. + 17.13 A Paulo. Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare.