Matthew 23:34
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: + 23.34 Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 36:15Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens: eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Matthew 10:16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. + 10.16 Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.
Matthew 13:52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. + 13.52 Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.
Luke 24:47et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
John 20:21Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. + 20.21 Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra.