The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 23 › Matthew 23:35

Matthew 23:35

ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. + 23.35 Ut veniat super vos. Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That upon you may come all the righteous blood shed upon the earth, from the blood of righteous Abel unto the blood of Zacharias son of Barachias, whom ye slew between the temple and the altar.

In Context

34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: + 23.34 Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos.

36Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. + 23.36 Super generationem. Quæ a primo parricida usque ad ultimum perditionis filium computatur: quasi, similes erunt in pœna sicut sunt et in culpa.

Read all of Matthew 23

Cross References

Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

Deuteronomy 21:7et dicent: Manus nostræ non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt:

2 Kings 24:4et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.

Isaiah 26:21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.] + 26.21 Revelabit terra. ID. Terreni tunc non poterunt celare quos occiderunt, quia tunc omnia aperta; vel, terra quæ suscepit sanguinem martyrum et operuit, tunc revelabitur quando resurgent.

Jeremiah 2:34et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quæ supra memoravi. + 2.34 In omnibus. Istis, sive sub omni quercu alia littera; Hebræum enim et quercum et ista significat. In amœnis autem locis, umbra et frondibus immolabant.

Jeremiah 26:23et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 23:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 23:34Matthew 23Matthew 23:36 →