Matthew 24:25
Ecce prædixi vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, I have told you before.
In Context
Cross References
Isaiah 46:10Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. + 46.10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.
Luke 21:13continget autem vobis in testimonium. + 21.13 Continget autem, etc. Eorum qui vel persequuntur, vel vivendo non mutantur. Mors enim justorum bonis est in adjutorium, malis in testimonium damnationis ut inde perversi sine excusatione pereant, unde electi exemplum capiunt, ut vivant.