The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 24 › Matthew 24:24

Matthew 24:24

Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi. + 24.24 Si fieri posset. Id est, si aliquo modo fieri posset, ut Dei præfinitio mutaretur, et ideo non de veris intelligi potest electis. Electi. Non quod divina electio frustretur, sed qui judicio humano videntur electi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For there shall arise false Christs, and false prophets, and shall shew great signs and wonders; insomuch that, if it were possible, they shall deceive the very elect.

In Context

23Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.

25Ecce prædixi vobis.

Read all of Matthew 24

Cross References

Matthew 7:15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: + 7.15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.

Matthew 24:11Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos. + 24.11 Et multi pseudoprophetæ. Quidam hoc ad eversionem Judæorum referunt. Sed tunc inter eos, quia nullus erat fidelis, ad quem fieret exhortatio; melius hoc accipitur de hæreticis, quorum primus Simon Magus fuit. Extremus major omnibus, Antichristus est. Diligenter intuendum est, quod signorum ad excidium urbis, quod ad diem Domini referatur. Respondit enim Dominus, quæ ex illo tempore erant secutura sive de excidio Jerusalem sive de adventu suo.

John 6:37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.

John 10:28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.

Romans 8:28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti. + 8.28 Scimus autem quoniam diligentibus, etc. Quasi dicat: Non solum hoc facit Spiritus sanctus, sed etiam facit omnia diligentibus se provenire in bonum, prospera vel adversa; talis enim Deus consolatur prosperis, exercet adversis. Prosunt ergo mala quæ fideles pie perferunt, vel ad emendanda sive demenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Quamvis enim mors carnis de peccato primi hominis originaliter venerit, tamen bonus ejus usus gloriosissimos martyres fecit. Ideoque non solum ipsa, sed et omnia sæculi mala remissis peccatis remanere debuerunt, ut haberet homo cum quibus pro veritate certaret, et unde exercitaretur virtus fidelium. Secundum propositum. Quasi dicat: Quod vocati sunt, non aliunde est quam a prædestinatione Dei. Et inde est, quod omnia cooperantur in bonum: non ex merito.

Galatians 4:15Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. + 4.15 Ubi est ergo, etc. Admirans opus eorum spirituale, commendat ut, hoc intuentes, in timorem carnalem non decidant. Et quia mutati erant in deterius, increpat eos. Etsi enim receperint eum sicut angelum, non ideo tamen parcit secare et urere, quia non quærit sua, sed quæ Christi. Non quærit lac et lanam de ovibus, idem commodum supplendæ necessitatis et favorem honoris, sed salutem omnium. Si fieri posset. Nonne illud fieri potuisset, quod ait Apostolus? Non potest fieri quod juste non fit. Non posse se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 24:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 24:23Matthew 24Matthew 24:25 →