Matthew 25:37
Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? + 25.37 Tunc respondebunt. Non diffidentes de verbis Domini, sed vel stupentes pro magnitudine majestatis regis; vel quia parum videtur illis omne bonum quod fecerunt, unde dicitur: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam Rom. 8., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
36nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
38quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
Cross References
Proverbs 15:33Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.]
Matthew 6:3Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: + 6.3 Nesciat. Sinistra, vitia: dextera, virtutes. Quod ergo agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium: sed lux rectæ operationis fuget tenebras peccati.
1 Peter 5:5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. + 5.5 Similiter adolescentes. BEDA. Postquam seniores, quomodo præessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit: Omnes autem invicem humilitatem insinuate, senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo.