Matthew 6:3
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: + 6.3 Nesciat. Sinistra, vitia: dextera, virtutes. Quod ergo agit virtus, nesciat elatio, vel vana gloria, seu aliquod vitium: sed lux rectæ operationis fuget tenebras peccati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But when thou doest alms, let not thy left hand know what thy right hand doeth:
In Context
Cross References
Matthew 8:4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. + 8.4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.
Matthew 12:19Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
John 7:4Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. + 7.4 Nemo. Gloriæ ejus consulunt. Quasi: Mira facis, scilicet in abscondito, sed innotescere, ut ab omnibus lauderis.