Matthew 26:44
Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. + 26.44 Oravit tertio. Tribus vicibus oravit, ut et nos a præteritis peccatis veniam, et a pœnitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio sæculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quæ omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he left them, and went away again, and prayed the third time, saying the same words.
In Context
43Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Cross References
Matthew 6:7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. + 6.7 Orantes autem. Sicut hypocritarum est ostendi et placere hominibus, ita gentilium est multiloquium, a quibus et cœpit. Hi enim exercendæ linguæ magis operam dant, quam menti mundandæ: ut hoc nugatorii officii genus, etiam ad Deum prece flectendum transferant, putantes quod sicut orator judicem, ita et ipsi Deum flectere queant. CHRYSOST. Si paucis orandum est, cur parabolam proposuit Lucas ad montem semper esse orandum, etc., usque ad Si quidem et Christus et Paulus jussit breves, sed crebras fieri orationes ex paucis intervallis. CASS. Utilius censent (Patres) breves quidem orationes, sed creberrimas, etc., usque ad succincta brevitate vitemus. Putant enim. Putantes quod persuasibilibus verbis Deus mulceatur. Vel si absens est vocetur: et quod nescit, verborum ambagibus doceatur.
2 Corinthians 12:8Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: