The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 26 › Matthew 26:45

Matthew 26:45

Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then cometh he to his disciples, and saith unto them, Sleep on now, and take your rest: behold, the hour is at hand, and the Son of man is betrayed into the hands of sinners.

In Context

44Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. + 26.44 Oravit tertio. Tribus vicibus oravit, ut et nos a præteritis peccatis veniam, et a pœnitentibus malis tutelam, et a futuris periculis cautelam oremus, et ut omnem orationem ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item sicut est trina tentatio cupiditatis, ita et timoris. Est enim concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et ambitio sæculi. Est et timor mortis, et timor utilitatis, et timor doloris, contra quæ omnia docet nos debere muniri oratione. Unde et propter trinam tentationem passionis potest intelligi Dominus ter orasse.

46Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.

Read all of Matthew 26

Cross References

Ecclesiastes 11:9Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ: et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium. + 11.9 Lætare ergo juvenis, etc. ID. Hinc usque ad finem libri, etc., usque ad se judicandos sciant.

Matthew 26:14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:

Mark 14:41Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

John 12:27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: + 12.27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Prædicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suæ subdit affectum infirmitatis nostræ quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut hæc patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.

John 17:1Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: + 17.1 Hæc locutus est. Non solum quæ in cœna, sed etiam quæ ab initio. Sed maxime quæ in cœna hac de causa dicit dicta, ut in illo pacem haberent. Hæc pax est pro qua Christiani sumus, pro qua sacramentis imbuimur, pro qua omnimodis erudimur, pro qua Spiritum in pignus accepimus, pro qua in eum credimus et speramus et amore ejus accendimur. Hæc est pressuris consolatio et liberatio. Pater, venit hora. Potuit orare silentio, sed in orando est etiam doctor, et notam facit orationem quæ et præsentium et futurorum ædificatio. Venit hora. Non urgente fato, sed disponente Deo, qui sine tempore ordinavit omnia quæ fiant per tempora ordine congruo. Clarifica Filium. Humilitas in passione, claritas in resurrectione cœpit. Venit hora passionis, seminandæ humilitatis, non differas gloriam resurrectionis, ut Filius tuus clarificet te. Et sic claritas Patris nec augeri nec minui potest in se. Apud homines minor erat dum in Judæa sola notus, sed per resurrectionem Filii ubique innotuit. Ut Filius tuus clarificet te. In cognitione hominum, sicut dedisti, usque ut cognoscant te, et quem misisti. Non enim potest cognitione hominem clarificari Pater, nisi ille cognoscatur per quem clarificatur, id est populus innotescat, et hæc est clarificatio Patris, quæ non circa solos apostolos sed etiam circa omnes credentes sit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 26:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 26:44Matthew 26Matthew 26:46 →