Matthew 27:28
et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, + 27.28 Chlamydem coccineam. HIER. In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu, ut sacrilegium scriberet Judæorum. In suis vestibus non illuditur, sed in his quæ propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim: quia elementa turbantur, et Creatori testimonium dat creatura.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they stripped him, and put on him a scarlet robe.
In Context
27Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem:
Cross References
Mark 15:17et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam. + 15.17 Et induunt. BEDA. Matthæus ita: Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei Marc. 27.. Quod idem est. Pro regia enim purpura data est, etc., usque ad purpura vel cocco vestitur, cum triumpho gloriosorum martyrum gloriatur.
John 19:2Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. + 19.2 Coronam de spinis imposuerunt. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde præcursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Spinæ namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.