Matthew 27:3
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
Cross References
Job 20:5quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. + 20.5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum.
Matthew 26:14Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
Mark 14:10Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. + 14.10 Uno de duodecim. HIER. Unus numero, non merito, nomine non numine, corpore non animo, unde sponsus ad sponsam: Vulnerasti cor meum, soror mea, in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui Cant. 4.. Oculus et crinis sapientia est et virtus, quoniam Judæ cum cæteris dicitur: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei Matth. 13.. Et: Dedi vobis potestatem Luc. 10., etc. Abiit ad, etc. Ille abiit ad principes: et postquam exivit, intravit in eum Sathanas. Hic nox nocti indicat scientiam. Unumquodque animal ad sibi simile juugitur Matth. 28.. Maria currit ad apostolos ut dies diei eructet verbum; Judas ad Judæos, ut nox nocti indicet scientiam.
Luke 22:2et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. + 22.2 Et quærebant, etc. Hæc ante biduum Paschæ congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphæ Matthæus gesta testatur.
John 13:2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ: + 13.2 Et cœna facta. Cœna significat passionem. Sicut enim post cœnam non fit prandium, sic et Christus postquam semel passus est, non iterum patitur. Surgit a cœna, post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem linteo præcinxit se, eadem carne jam immortali, mittit aquam in pelvim, id est gratiam baptismi, lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo, accepit vestimenta, id est Judæos in fine sæculi, quos prius excæcatos deposuit.
John 18:3Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. + 18.3 Cohortem. Non Judæorum, sed militum a præside servato ordine legitimæ potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Venit illuc. Nocte traditur, ut sine turbis, quæ in die frequentes aderant, inveniretur.