Mattheum 27:5
Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. + 27.5 Et projectis. Sicut pœnitentia ejus fuit infructuosa, sic et hæc oblatio in templo est exsecrabilis. Et abiens. HIER. Nihil profuit Judæ egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum Psal. 108.: ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he cast down the pieces of silver in the temple, and departed, and went and hanged himself.
In Context
Cross References
1 Samuel 31:4Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me: ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus: fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. + 31.4 Arripuit itaque. Gladio quo Amalecitis contra præceptum Dei pepercit, merito seipsum occidit: sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius juvat.
1 Kings 16:18Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est
Job 7:15Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. + 7.15 Quamobrem elegit. Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad si hoc mihi facturus es interfice me.
Luke 1:9secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: + 1.9 Sorte. BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque ad prædicitur dum ille promittitur præcursurus.
Acts 1:18Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. + 1.18 Possedit agrum. Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitæ vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, æterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed possedit dictum est pro possideri fecit. Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit. Viscera. Viscera quæ sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultæ malitiæ inerat.