Matthew 27:6
Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. + 27.6 Non licet eos. Vere colentes culicem et camelum glutientes: si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium, id est, inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid præmii eis, si inde ager emitur in sepulturam pauperum?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
Cross References
Isaiah 61:8Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. + 61.8 Quia ego Dominus: Quasi diceret: Hoc faciet Dominus, qui magis diligit justitiam pauperum et judicium verum quam munera divitum quæ sæpe de rapina sunt, nec magis quam scorti mercedem vel pretium carnis in sacrificium, vel si quis immolet filium Domino, placent. In veritate. Ut in veritate comedant agnum, ut faciant circumcisionem cordium, et quæ data sunt in figura, omnia in veritate faciant. Fœdus perpetuum. Evangelium æternum, non ut Vetus Testamentum, cui succedit Evangelium.
Luke 6:7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. + 6.7 Observabant. ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant.