Mattheum 27:57
Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: + 27.57 Homo dives. Quia ad præsidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiæ et officium curæ ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum. Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judæorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
58hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
Cross References
1 Samuel 7:17Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. + 7.17 Ædificavit etiam ibi, etc. Lex præcepit, non ædificari altare, nisi ubi Dominus elegisset; sed ne immolarent diis construxit altare, in quo non reprehenditur.
Mark 15:42Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum), + 15.42 Et cum jam sero esset, etc. ID. Græce, præparatio Latine. Hoc nomine Judæi inter Græcos morantes sextam sabbati appellabant, quia in eo quæ sabbato erant necessaria præparabant secundum quod, etc., usque ad donec octava veniente ætate et ipsa corpora resurrectione glorificata cum animabus simul incorruptionem æternæ hæreditatis accipiant.
John 19:38Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.